

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 6
Et erat Joannes,etc.[HIER.]Vestis prophetae et cibus et potus, totam austeram vitam praedicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judaei et Graeci.[BEDA.]Vestitus pilis cameli.Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens:Genimina viperarum,etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.